CYCLOBOROS

CYCLOBOROS
CYCLOBOROS
amnis, sive torrens Atticae. Steph.
Adeo autem ob anfractus crebros strepitans est, ut Cyclobori vox in
adagio contra clamosos et obstreperos esset. Quidam circulum quendam Athenis esse scribunt, a forma structurae sic denominatum, ubi, exceptis carnibus, omnia habebantur venalia; praecipue vero pilces. Vide Schol. in Aristoph. Eq. Act. 1. sc. 1. Hinc Comicum verbum κυκλοβορεῖν, clamore magnô obtundere, instar illius torrentis, qui magnô sonore labitur: vel etiam i circulis differre. Vide etiam Schol. in Acharn.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”